Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 730 (Reg. 3400)
Datierung: 790-810
Haec est traditio quam Egilheri tradidit ad sanctum dei Nazarium martyrem qui requiescit in monasterio Laur., de rebus proprietatis suae quas habuit in Lobodengowe, et in Spirehgowe, coram testibus in manu Liebanti pbri., et Liutolfi, et Eberhardi, et Roudriti, et Eberuuini, qui elegerunt unum ex se ipsis, Eberhardum videlicet, ut ille acciperet vestituram, et fuisset missus eorum, quod et fecit. Isti sunt testes qui hoc viderunt et audierunt, Omnes ingenui de Wibilingen, et Bergeheim, et Ebbelenheim, et in Blankenstat, et in Suezzingen. Ista traditio facta est pro animabus Rudingi, Rutbirge, Egilheri, quae est non plus, nec minus, quam XII mansi, vestiti cum casis, et XX hobae, et mancipia LX, exceptis duobus mancipiis, Hertdrico et Liushilda cum filiis et filiabus, et de vineis ad XV carradas vini.

