Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 710 (Reg. 1939)


Datierung: 785 08 15
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Weningis et Hiltdeburgis.

Ego Wening et coniux mea Hiltdiburg, donamus pro remedio animarum nostrarum ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, rem nostram in pago lobodoninse, in locis nuncupatis, Wibilingen, Edingen, Suezzingen, et in Hillenbach, quidquid habere visi fuimus in presenti, tam mansis, quam terris, vineis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, omnia et ex omnibus, de iure nostro in ius et dominationem sancti N. tradimus atque transfundimus, ita ut ab hac die iure habeatis, habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam atque firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus vel proheredibus nostris vel qualiscumque persona quae contra hanc donationem a nobis factam, venire temptaverit aut eam infringere vel inmutare voluerit, primitus iram dei et sancti N. incurrat, et multam inde sustineat, et nec sic quod repetit evendicare non valeat, sed haec presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipalatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XVIII kl. septembr., anno quo supra. Signum Weningi, et Hiltdeburgis qui hanc donationem fecerunt. Sig. Ruodingi, Wicberti, Brunichonis. Reginbertus scripsit.