Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 702 (Reg. 869)
Datierung: 773 04 28
Ausstellungsort: Lorsch
Anno Vo regni domni nostri Karoli regis ego Erhardus dono pro remedio animae Ottonis res ipsius sitas in Wibilinga, hoc est in vineis, campis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, et de vinea mea portionem quae mihi legibus obvenit, omnia haec donata in perpetuum esse volo, sancto Nazario mri. Christi qui corporaliter requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, et promptissima voluntate confirmo, ut omni tempore ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII kl. maii. S. Ehardi qui hanc donationem fecit. S. Geroldi, Euerhardi, Alboldi. Samuel scripsit.

