Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 692 (Reg. 3004)


Datierung: 811 05 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Adalonis et Hadegeri. Karolo imperatore. Adalungo abbate.

Anno deinde tertio nos Adalo et Haduger pro remedio animae Heimonis donamus ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in monasterio Laur., ubi vir venerabilis abbas Adalungus preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, unum mansum in Edingen cum omni aedificio suo et I vineam in eodem manso, et aliam dimidiam iuxta eam, cuius alteram partem habet Libsuint, et de pratis ad II carradas faeni, et XX iurnales, vel quidquid ipse ibidem visus fuit habere, omnia et ex omnibus in ius et dominationem sancti N. tradimus atque transfundimus, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII idus maii. S. Adalonis et Hadugeri qui huius donationis cartulam fieri et firmari rogaverunt. S. Dieberti, Gumberti, Spilihardi. Altuuinus scripsit.