Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 687 (Reg. 2565)


Datierung: 796 12 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Methildis. Karolo I. imperatore. Richbodone abbate.

Ego in dei nomine Mathilt pro remedio animae meae et Racholfi filii mei dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., sito super fluvium Wiscoz in pago rinensi ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatosque in perpetuum esse volo VIIII iurnales de terra araturia in Edingen, in Christi nomine perpetualiter possidendos, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. decembris, anno XXVIIIIo regni domni nostri Karoli imperatoris gloriosissimi. Signum Mathiltdis quae hanc donationem fecit. Reginbertus scripsit.