Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 651 (Reg. 3002)
Datierung: 811 01 17
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Ratdad et coniux mea Engiltrudis pro remedio animarum nostrarum donamus ad sanctum. Christi mrem.Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Adalungo abbate deo servire videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago lubodonensi in Sickenheim I mansum, cum hoba, et mancipia II, et Albuualahana, et quidquid in ipsa marca habere visi fuimus, excepto I mancipio, nomine Albhardo, et I iurn. Aliud totum et ad integrum a die presenti de iure nostro, in ius et dominium sancti Nazarii donamus tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut habeatis liberam ac firmissimam potestatem ex eisdem rebus facere quidquid pro utilitate monasterii decreveritis. Si quis vero quod fieri non credo, et reliqua, usque: Actum in monasterio Laur., XVI kl. febr., anno XLoIIIo regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Ratdadi, et Engiltrudis qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Dietberti, Roolfi, Burchardi. Altwinus scripsit.

