Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 648 (Reg. 2638)
Datierung: 797 10 09 – 798 10 08
Ausstellungsort: monachus Lorsch
Nos in dei momine Waltger et coniux mea Ruotniu pro remedio animarum nostrarum donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Rihbodone abbate deo servire videtur donatumque in perpetuum esse volumus et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago lobudunensi, in Clophheimermarca in Sikkenheim, quidquid ibidem habere visi sumus, exceptis tribus iugeribus, et in Dossenheim I vineam, et mancipia nostra Herifridum, Ratfladum, Gunthardum, et Addam. Haec omnia superius comprehensa a die presenti donamus, tradimus, atque transfundimus, in dominium sancti N., ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum in augmentis proficiendo haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., anno XXXo regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Waltgeri, et Ruotniu qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Heilradi pbri., Liutoldi. Ego Reginbertus diaconus et monachus scripsi hanc donationem et subscripsi.

