Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 637 (Reg. 2001)


Datierung: 788 04 06
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Rutperti in eadem villa. Karolo rege. Richbodone abbate.

Anno eodem et die quo supra, ego Ruotbertus dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Rihcbodo abba preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo I mansum in Sickenheim, et I bifangum, et II iurnales de terra araturia, et pratum ad duas carradas faeni, quae ad ipsum mansum pertinent in Norderowa. Haec a die presenti dono trado, atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Ruotberti qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Erpholdi, Trutbaldi, Leidradi. Rudolfus scripsit.