Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 630 (Reg. 1974)


Datierung: 787 09 23
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Leidradi, in eadem v. Karolo rege. Richbodone abbate.

Nos in dei nomine Leidrat et coniux mea Gisalsuind per hanc kartulam donationis pro remedio animarum nostrarum donamus pariter ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Rihbodone abbate deo servire videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Seckenheim III hobas cum mansis, campis, pratis, terris, silvis, pascuis, aquis, aquarumue decursibus, et VII iurn., ad Uluenesheim I hubam, et XXX iurnales, cum manso indominicato et omnibus superinpositis domibus, aedificiis, pratis ad IIIIor karradas faeni, cum omnibus pertinentiis suis, et in Tossenheim vineam I. Haec omnia superius comprehensa a die presenti de iure nostro in ius et dominium sancti N. donamus, tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., X kl. octobr., anno XVIIII Karolo regnante. Signum Leidradi qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Signum Erpholdi, Wicberti, Bicconis. Reginbertus scripsit.