Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 623 (Reg. 890)


Datierung: 773 06 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Wachen in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.

Anno eodem ego Waccheri et coniux mea Folcdrut donamus pariter pro remedio animarum nostrarum, ad sacratissimum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Sickenheim iurnalem I et dimidium, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut a die presenti ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus iunii. Anno quo supra. S. Waccharii, et Folctrudis coniugis eius qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Samuel scripsit.