Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 613 (Reg. 1684)


Datierung: 782 02 28
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hardradi et Reginbaldi. Karolo imperatore. Helmerico abbate.

Nos in dei nomine Hardrat et Reginbalt donamus ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus hoc quod nobis tradidit Gozrat, hoc est partem dimidii mansi in Clopheim, et XII iurnales de terra araturia et in Malinowa I pratum. Haec tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II kl. martii, anno XIIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Hartdradi qui hanc donationem fecit. S. Reginbaldi, Geroldi, Wigonis, Ermanfridi, Beinhardi. Ausolt scripsit.