Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 605 (Reg. 2069)


Datierung: 788 10 08

Donatio Wolfniu in eadem villa. Karolo imperatore. Rihbodone abbate.

Anno XXo regni domni nostri Karoli regis gloriosi sub die VIII idus octob. ego Wolfniu, dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Herimundisheim in Mulino marca IIII iurnales de terra arabili, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. S. Wolfniu quae hanc donationem fecit. S. Friduuini, Grimberti,

Wolfgangi. Rudolfus scripsit.