Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 599 (Reg. 746)
Datierung: 772 04 23
Ausstellungsort: Lorsch
Anno IIIIo regni domni nostri Karoli regis gloriosi, X kl. maii, ego Theutheri et coniux mea Herilint donamus pro remedio animarum nostrarum ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est omnem conlaboratum nostrum in pago lobodonensi, in Scarra, id est in domibus, in aedificiis, in peculio, et mancipiis nostris Theutleicho, Germundo, Rutleicho, Hildila, Waldila, Hildigarda, omnia et ex omnibus, exceptis tantum ornamentis Herilindis, reliqua a die presenti de iure nostro in ius et dominationem sancti N. tradimus atque transfundimus perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod fieri minime credimus, usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. die et tempore quo supra. S. Dietheri et Herilindis, qui hanc donationem fecerunt et firmari rogaverunt. S. Zugonis, Gramanni, Sigehelmi. Harilandus scripsit.

