Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 590 (Reg. 754)


Datierung: 772 05 29
Ausstellungsort: Lorsch

OTTINCHEIM.
Donatio Ditdulfi. Karolo rege. Gundelando abbate.

In Christi nomine sub die IIII kl. iunii, anno IIIIo domni nostri regni Karoli regis invictissimi, ego Theutduld et coniux mea Ida, donamus pro animabus nostris ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvio Wisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem deo serviunt ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago lobodonensi in Otdincheimer marca, pratum unum, super fluvium Renum in hillo, de cuius una parte tenet Norbertus, de alia Autbertus, de tertia Gotheri, a die presenti tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. die et tempore quo supra. S. Theutdulfi, et Idae qui hanc donationem fecerunt. Samuel scripsit.