Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 583 (Reg. 2652)


Datierung: 799 01 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Amalonis in eadem villa. Karolo imperatore. Rihbodone abbate.

In dei nomine ego Amalo pro remedio animae Rimihildis socrus meae, dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham ubi venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatosque in perpetuum esse volo, in Manninheim III iurnales de terra araturia, et prati ad II carradas faeni, de iure meo in ius et dominium s. N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. ian. Anno XXXI regni domni nostri Karoli, regis gloriosi. S. Amalonis, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Reginbertus scripsit.