Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 580 (Reg. 2473)


Datierung: 794 06 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Wolfhardi in eadem villa. Karolo rege. Richbodone abbate.

Ego in dei nomine Wolfhart, pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio, quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili Rihbodone abbate deo servire videtur, donatosque in perpetuum esse volo iurnales II in Manninheim, prati videlicet, quos a die presenti transfundo in dominium sancti Nazarii, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum in augmentum proficiant, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus iunii, anno XXVI regni domni nostri Karoli primi, regis gloriosi. S. Wolfhardi qui hanc donationem fecit. S. Ruotratdi, Svabolachi. Reginbertus scripsit.