Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 572 (Reg. 1620)


Datierung: 781 06 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Wolfgrimi in eadem villa. Karolo rege. Helmerico abbate.

Anno XIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi ego Wolfgrim dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Helmericus preesse videtur abb., donatumque in perpetuum esse volo pro animae meae remedio, in pago lubodoninse II vineas, a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiant in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V kl. iulii. S. Wolfgrimi qui hanc donationem fecit. Rudolfus scripsit.