Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 535 (Reg. 189)


Datierung: 767 06
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Dudonis, et Meginradi, et Gebelindis. Pippino rege. Gundelando abbate.

Ego in dei nomine Dudo, et Maginhradus et Gebelindis pro remedio animarum nostrarum donamus ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Dornheim vineam I et ipsam terram quae adtingit, et ego et Gebelindis donamus iurnales VI de terra araturia, inter Dornheim et Mannenheim sitos, ad integrum a die presente perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., mense iunio. Anno XV Pippini regis. S. Dudonis qui hanc donationem fecit. S. Balduini, Lamberti, Ramberti, Heriberti, Dietberti, Egilberti, Seckini. Ego Samuel rogatus scripsi hanc donationis kartam.