Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 524 (Reg. 1707)


Datierung: 782 03 07
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hunstrudi, in Vitenheim. Karolo rege. Helmerico abbate.

Eodem anno ego Hunstrud pro remedio animae meae seu pro aeterna retributione dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lobodonensi in Uitenheim, quidquid genitrix mea mihi reliquit excepto I warido, alia omnia tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, omnia et ex omnibus, transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, et reliqua omnia usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., n. martii, anno quo supra. Signum Hunstrudis, qui hanc donationem fieri et firniari rogavit. Tusoldius s.