Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 489 (Reg. 460)


Datierung: 769 11 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Bubonis. Karolo rege. Gundelando abbate.

Anno IIo regni domni nostri Karoli gloriosi regis ego Bubo dono pro anima Husi ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo in Walahastat iurnales IIIIor de terra araturia, et in Dossenheim vineam I a die presente, trado atque transfundo ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur , II idus nov. S. Bubonis qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Egilberti, Egisberti, Geroldi. Ego Paternianus scripsi.