Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 467 (Reg. 2858)


Datierung: 782 – 804 08 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Leidradi in eadem villa. Karolo imperatore. Rihbodone abbate.

In Christi nomine sub die VI kl. sept. Auno XIIII regni domni nostri Karoli regis ego Leidradus dono pro remedio animae meae, et Hucberti ac uxoris eius Irminlindis ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Rihbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc quod iam dicti Hugbertus, et Irminlint mihi tradiderunt, ut pro eis ad sanctum N. traderem, quod etiam feci in pago lobodonensi, in Uluinisheim I mansum, et quidquid ad ipsum mansum aspicere videtur, inter totum VI iurnales de terra araturia, ad integrum a die presente transfundo in dominium sancti N. ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. tempore quo supra. S. Leidradi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Gumbaldi, Baltheri, Ruothardi, Beinhardi, Irminoldi, Sigihelmi, Scaftleichi. Ego Donodeus rogatus scripsi.