Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 458 (Reg. 1384)
Datierung: 778 04 06
Ausstellungsort: Lorsch
Item anno eodem ego Ruotbertus pro anima patris mei Gumberti, dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deo servire videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est res quas ipse pater meus mihi tradidit superius nominatus in pago lobodoninse in Uluinisheim VI hobas, vel quidquid in ipsa marca habere visus fuit, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, aquis, aquarumue decursibus, terra culta, et inculta, omnia et ex omnibus, a die presente de iure meo, in ius et dominium sancti Nazarii, dono, trado, atque transfundo, ita ut deinceps habeatis iure, habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere pro utilitate aecclesiae decreueritis, liberam, ac firmissimam in omnibus potestatem habeatis. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua omnia usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII idus aprilis. S. Ruodperti, qui hanc donationem fecit. S. Hildigeri, Frumoldi, Geroldi. Ego Grimarius scripsi.

