Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 377 (Reg. 3231)


Datierung: 828 07 12

Donatio Engilberti, et Wicberti in Hantscuhesheim. Anno XV regni domni Luodowici imperatoris. Adalungo abbate.

Nos in dei nomine Engilbertus, et Wicbertus, pariter donatores pro remedio animarum nostrarum, ac parentum nostrorum donamus ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. Super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili Adalungo abbate servire deo videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, ac promptissima voluntate confirmamus. Hoc est rem nostram in pago lobodoninse in Hantscuhesheim, et in Dossenheim, et in Cilolfesheim, et in Uluinesheim, quidquid habemus proprietatis, et I vineam in Dossenheim, excepta I vinea, in Cilolfesheim, et Io stirpo habente in longitudine perticas XXX, in latitudine XX. Reliqua omnia tam mansis, terris, pratis, pascuis, domibus, aedificiis, peruiis, silvis, et mancipiis, haec nomina habentibus Liutheri, Fridehilt coniux eius, et infantes eorum, item Leobhilt, Albgoz, Otger, Geila, a die presenti tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps habeatis liberam atque firmissimam potestatem exinde facere quidquid volueritis, stipulatione subnixa. Actum IIII idus iulii. S. Engilberti et Wicberti qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Helmgeri, Spilehardi, Engilhardi, Beiningi, Nanthardi, Adalmanni, Bernhardi, Wolalfridi, Willonis. Ruothardi, Eberhelmi, item Engilhardi. Altwinus scripsit.