Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 364 (Reg. 3057)
Datierung: 807 – 814 01 26
Ausstellungsort: Lorsch
Tricesimo dehinc VIo anno regni domni nostri Karoli gloriosissimi imperatoris ego Geilsuint pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo I mansum, cum edificio in Hantscuhesheim, et VIII iurnales de terra araturia, et mancipia IIII his nominibus Waltrat, Liubrat, Vodilrat, Hildibirc, et omnem collaboratum meum quem modo habeo, et quidquid videtur esse mea possessio, totum et ad integrum a die presente trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa, VII kl. feb. Actum in monasterio Laur. S. Geilsuindis quae hanc donationem fecit. S. Theotberti, Ruodwini, Roholfi, Altwini, Wolfberti, Fartmanni, Galamanni, Hildibaldi, Ermenfridi, Engilberti. Williheri. Altwinus scripsit.

