Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 340 (Reg. 1500)


Datierung: 768 10 09 bis 778 12 18
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Adalhardi in eadem villa. Anno XIIo regni domni nostri Karoli. Gundel. abbate.

Domno nostro Karolo magno regni gubernacula moderante, ego Adalhardus pro remedio animae meae et genitoris mei Elanberti dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium sito Wisscoz, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est, in Hantscuhesheim duas petiolas de vinea, et I in Hillenbach, a die presente, et deinceps, ita ut ad ipsum sanctum locum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, duplam pecuniam, quantam res ipsa meliorata valuerit actoribus monasterii eiusdem inferat, et tamen quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Adalhardi qui hanc donationem fecit. Ego Samuel scripsi.