Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 272 (reg. 3464)


Datierung: 856 – 864 05 09
Ausstellungsort: Lorsch

Traditio Gundolfi et coniugis eius Hiltradae. In eadem villa. Anno XXXoIIIo Luodewici regis iunioris, Eigilberto abbate.

Nos in dei nomine Gundolfus et coniux mea Hiltrad, pro remedio animae nostrae, donamus ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., res nostras in pago rinensi in villa quae dicitur Buosinesheim quidquid ibidem proprietatis habere visi fuimus, tam mansis, terris, domibus, aedificiis, casticiis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, cultis et incultis, seu quidquid nominari vel dici potest, quod ad eandem rem legitime pertinere videtur. Et in wormacinse in villa Dinenheim, mansum I et vineam I. Haec omnia superius comprehensa de iure nostro in ius et dominium sancti Nazarii tradimus atque transfundimus a die presente perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VII idus mai. S. Gundolfi et Hiltdradae coniugis eius qui fecerunt hanc donationem, et firmari rogaverunt. S. Guotheri, Reginberti, Ruodwigi, Ruotperti, Sigeuuini, Werinbaldi, Ditto, Nantheri, Eigilberti, Geroldi, Frankonis, Wolfbern, Gatto, Eburkar, Ruotmundi, Gibiho, Altrat, Waltheri, Hiltuuini, Ratroh. Tiothrach scripsit.