Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 242 (reg. 1530)


Datierung: 779 04 17
Ausstellungsort: S.

Venditio Massae in Basinsheimmer marca. Anno XI regni domni nostri Karoli magni gloriosi imperatoris. Helmericho abbate.

Domino patri Helmerico abbati atque emptori Massa deo sacrata, venditrix. Dum non est incognitum et constat me vobis vendidisse, et ita vendidi illam quartam partem de insula, quae iacet inter fluvios Wisscoz et Suarzaha, et quidquid in ipso loco meae videtur esse possessionis, tam terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus ad integrum. Unde accepi a vobis in precio taxato XXXa solidos tantum, ipsamque insulam meae portionis presentialiter vobis tradidi possidendam, ita ut ab hac die, et reliqua omnia usque: Actum in monasterio Laur., sub die XV kl. mai. Signum Massae quae hanc venditionem fecit. S. Stalo filii sui. Ego Samuel rogatus scripsi.