Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 232 (Reg. 3)


Datierung: 765 04 20
Ausstellungsort: Jouy aux Arches?, b. Metz

Donatio Vodonis, filii Landonis in eadem villa. Anno XoIIIIo regni Pippini regis. Sco. Ruotgango abbate.

In Christi nomine ego Uodo filius Landonis quondam pro dei intuitu vel | pro remedio animae meae seu et pro eterna retributione ut veniam in futuro adipisci merear, per hanc cartulam donationis sive testamentum dono a presenti die ad monasterium sancti Petri cognominatum Lauresham, quod est situm super fluvium Wisscoz in pago rinensi ubi domnus Ruotgangus archiepiscopus preesse videtur, vel turba multa monachorum ibidem deo deservire conspicitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est omnem portionem meam et quidquid in Basinsheim vel in eius fine a die presente habere visus sum de qualicumque attracto ad me ibidem legibus obvenit, tam mansis, terris, domibus, aedificiis, campis, pratis, vineis, cultis, et incultis, silvis, farinariis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, quae ego in presenti tempore habere, vel quibus dominari videor, ad integrum a die presente de iure meo in ius et dominium ipsius monasterii, vel ipsius archiepiscopi, aut ipsorum monachorum trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habendi, tenendi, commutandi, vel quidquid exinde pater ipsius monasterii elegerit faciendi libero in omnibus perfrui arbitrio. Si quis vero quod futurum esse non credo, et reliqua omnia ut supra, usque: cum cogente fisco auri libras IIas, argenti pondera tria persolvat, et donatio ista omni tempore inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in villa Gaulago, publice sub die XII kl. mai. Sig. Uodonis qui hanc donationem fieri, et affirmari rogavit. S. Desidrodo, Dedrone, Sigoini, Ganefardo, Ardoine, Andreae, Gimtramnus. Ego Donadeus rogatus scripsi.