Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 214 (Reg. 1936)


Datierung: 785 05 18
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Werinheri in Phungestat. Anno XVII regni domni nostri Karoli magni imperatoris. Richbodone abbate.

In Christi nomine ego Werinherius pro remedio animae meae seu pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis dono ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz situm, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Richbodone abbate deo servire videtur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem meam in pago rinensi in Phungestat VIII mansos, et hobas ad ipsos pertinentes, Frumoldeshubam et mansum, Eolfeshuobam et mansum, Ecchereshuobam et mansum, Vodenhuobam et mansum, Diethleiheshuobam et mansum, Winimanneshuobam et mansum, Frickolueshuobam et mansum, et tria molina, et duo loca ad molina facienda, et Germundeshouestat, et quidquid ad ipsas huobas aspicere videtur, tam mansis, campis, pratis, pascuis, domibus, aedificiis, pomiferis, silvis, terra culta, et inculta, peruiis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, de iure meo in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis, seu proheredibus meis, vel quaelibet alia persona quae contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut eam infringere, vel inmutare voluerit, tunc inferat una cum cogente fisco auri uncias VI, argenti pondera IIIIor coactus persolvat, et nec sic quod repetit evendicare valeat, sed omni tempore haec presens donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die XV kl. iun. S. Werinheri qui hanc donationem fecit. S. Nantheri, filii sui. S. Warini, Ramtberti, Willimundi, Ermenfridi, Haderici, Beruuini. Ego Reginbertus scripsi.