Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 207 (Reg. 2321)


Datierung: 791 05 28
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Burcmanni et coniugis eius Waltdradae in Erifeldun. Anno XXIII regni domni nostri Karoli magni, imperatoris gloriosissimi. Richbodone abbate.

Ego in dei nomine Burcman, et coniux mea Waltdrat pariter donatores per hanc kartulam donationis donamus ad sanctum dei N. mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Wisscoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, que ibidem sub venerabili viro Richbodone abbate deservire deo videtur donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus. Hoc est rem nostram in pago rinensi in Erifelder marca I mansum, de uno latere Birichonis, et de alio Richionis, et XII iurnales de terra araturia, et pratum ad X carradas faeni, et quidquid in ipsa marca habere visi sumus, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, a die presente de iure meo, in ius et dominationem sancti N. tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die V kl. iunii. Sig. Burcmanni, et coniugis eius Waltdradae qui hanc donationem fecerunt. S. Giselberti, Arnuwini, Ruotmundi, Altberti, Richoldi, Guotheri. Ego Reginbertus rogatus scripsi.