Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 205 (Reg. 1539)


Datierung: 779 06 30

Donatio Rutfridi, et Rǒtbirn. In Erifelt. Anno XIo regni domni nostri Karoli magni. Helmerico abbate.

In Christi nomine ego Rutfrid, et coniux maea Rǒtbirn donamus pariter ad sanctum N. mrem. dei, qui requiescit in monasterio quod vocatur Laur., in pago rinensi hoc est in villa quae dicitur Erifeldun, quidquid ibidem habere visi fuimus, tam mansis, terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, domibus, aedificiis, aquis, aquarumue decursibus, totum et ad integrum omnia et ex omnibus, a die presente, trado et transfundo et cetera, usque: cum cogente fisco, auri solidos IIII, argenti pondera II persolvat, et: Actum in monasterio Laur., sub die II kl. iulii. Sig. Rutfridi et coniugis eius Ruotbirnae, qui hanc donationem fecerunt.