Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 188 (Reg. 1930)


Datierung: 785 02 04

Donatio Starchradi in Locheim. Anno XoVIIo domni nostri Karoli magni regni eius. Richbodone abbate.

In Christi nomine, ego Starchradus pro anima germani mei Fereheri, dono ad sanctum Nazarium mrem. Christi qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvio Wisscoz situm, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili abbate Richbodone deo videtur deservire, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est in rinensi in Locheim III iurnales de terra arabili, et in worm. in Obbenheim I petiam de vinea, cui subiungitur Amanolf, et Herirat, et in Dinenheim I petiam de vinea, cui subiunguntur res predictorum heredum, a die presente trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, sub die II n. februarii. Sig. Starchradi qui hanc donationem fecit. S. Aldonis, Uodalheri. Altperti, Altdradi, Nantheri clerici. Ego Ruodolfus recognoui, et scripsi.