Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 178

Donatio domni Heimrici comitis de Babestat, quae facta est anno XoIIIIo gloriosi domni nostri Karoli I. regis regni eius.

Si aliquid de substantia sua homo ad stipendium servorum dei erogaverit, hoc procul dubio in eterna remuneratione profectuosum sibi fore cognoverit. Quam ob rem, ego in dei nomine Heimricus comes pro remedio animae meae, ut in futuro iudicio veniam consequi, atque ut aeternam requiem adipisci merear, dono ad monasterium sancti Nazarii cognominatum Lauresham, situm super fluvium Wissgoz ubi ipse miraculorum signis rutilans requiescit in corpore, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deo servire videtur, et ubi vir venerabilis abbas Heimericus preesse conspicitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est quidquid mihi parentes mei in Rinahgowe in villa vel in marca quae dicitur Babestat morientes reliquerunt, et ego a sororibus meis in parentiam hereditatem accepi, tam campis, mansis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, domibus, aedificiis, acolabus, terra culta, et inculta, omnia et ex omnibus totum et ad integrum a die presente de iure meo, in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeant ius habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus potestatem teneant. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, mel proheredibus, seu quaelibet ulla extranea persona, contra hanc donationem a me factam, venire temptaverit, aut eam infringere, vel immutare voluerit, tunc inferat ad ipsum locum sanctum vel ad agentes eius, auri uncias duas, argenti pondera IIIIor multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham. perscriptaque est sub die XII kal. februarii. Sig. Heimrici comitis, qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. S. Heiningi, Guntrammi, Berethelmi. Samuel rogatus subscripsit.