In Christi nomine Heinricus divina clementia laureshamensis abbas, universis sanctae matris aecclesiae filiis, presentibus et futuris in perpetuum. Aecclesiae nostrae cui deo auctore deservimus, officio debitoque compellimur, non solum eius dispersa congregare, et congregata conservare, verum etiam antecessorum nostrorum vestigia prosequentes, in taber|naculum, domini aliquid ex nostro ministrare. Quocirca cunctis dei fidelibus tam futuris quam presentibus notum fore cupimus, qualiter nos divinae mercedis intuitu ecclesiam in Niwenburk a quodam dei famulo Anshelmo olim fundatam, sed diu desolatam, instaurando reformavimus, atque ibidem religiosos fratres monasticae professionis, vel ex nostrae congregationis corpore vel aliunde assumptos, in unius tamen societatis et communionis concordiam adunare decrevimus. Quorum nos quieti et usui inposterum providere cupientes, preter ea quae a prefato Anshelmo eidem monasterio collata sunt, et in confiniis eiusdem cellulae sita, certa determinatione dimensa sunt, ea quae nos nostro conquisitu et industria in possessionem ipsius monasterii contulimus, litteris annotare, posterorumque memoriae commendare dignum duximus. Videlicet predium in Blankestat, cum forasto, agris, pratis, et omnibus pertinentiis suis, quod ab heredum potestativa manu dato precio legitime comparavimus. Undecim quoque iurnales proprietatis in Siggenheim, atque unius huobae decimationem a Craftone dapifero nostro beneficiali concambio redemptam. Item in Virnheim quatuor huobas, cum omnibus pensionibus, reditibus, ac iustitiis ad nos aspicientibus. In Gernesheim quoque hubam cum omni integritate, et decimas quae solvuntur de curia et agris fratrum in Hagen. In Sahssenheim etiam minore huobam, quam eis hereditario iure acquisivimus. In Sahssenheim maiore vineam proprietatis, ad luminaria aecelesiae pertinentem. Item in Niwenheim duas vineas proprietatis, videlicet Flêcke et Luzelenbach, dimidiam quoque huobam hereditariae pensionis, itemque possessionem quae vocatur korngeld, aream etiam, id est Hovestat. Tres insuper vineas, videlicet, Snowe, Steinrieth, Hagenbrunno, quas eis ex consensu fratrum sancti Stephani in monasterio Capella, iure hereditario, et sub annua pensione locavimus. Rerum quoque quas Anshelmus eidem monasterio acquisivit, decimas omnesque iustitias cum omni integritate stabilimus. Hec omnia seu proprietariae seu hereditariae conditionis sint, prefato monasterio sancti Bartholomei, atque fratribus deo ibidem famulantibus, perpetuo iure tenenda, possidenda, utenda, tradimus atque confirmamus, inposterumque tum in simili, tum aliis iustis modis, utilitatibus eorum deo propicio pro posse consulere deliberavimus. Si quis vero de familia seu colonis aecelesiae nostrae, quippiam hereditatis, possessionis, sive rerum suarum mobilium aut immobilium, pro remedio animae suae eidem loco conferre voluerit, id nos gratum et ratum atque optatissimum habemus, ac presentis scripti auctoritate roboramus, cunctisque sepedictae aecclesiae bona facientibus, ac iusta servantibus, misericordiam Christi ac vitam aeternam, impugnantibus autem eam, et hec statuta nostra infringere aut cassare conantibus, si non resipuerint offensam dei, sanctorumque eius, ac mortem perpetuam ex apostolicorum privilegiorum nostrorum interminatione imprecamur. Successorum etiam nostrorum benivolentiam in Christo et coram Christo optestamur et obsecramus quatinus id ipsum monasterium paterno affectu ab omni incursu et obpressione defendant, manuteneant, et quantum potuerint promoveant, ac data sive constituta nostra ab aliquo
convelli
aut labefactari non permittant, quatinus ab omnium bonorum largitore deo | premium vitae aeternae percipiant. Et ut hec nostrae constitutionis ac donationis auctoritas testabilis et inconvulsa perpetuo permaneat, his eam litteris consignari precepimus, et sigilli nostri impressione roboravimus. Actum in ipsa aecclesia Niwenburg.., kl. septemb. Anno dominicae incarnationis MoCoLXoVo. Indictione .. . Imperii gloriosissimi imperatoris Friderici anno XIIIIo. Domni quoque Heinrici abbatis anno XIIIIo. Feliciter in Christo. Amen.