Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 152


Datierung: 1148 03 29

<Mandatum Eugenii pape super restitutione facienda>

Eugenius episcopus servus servorum dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopis, episcopis, in quorum parrochiis laureshamensis monasterii bona consistunt, salutem et apostolicam benedictionem. Quantis laureshamense monasterium possessionibus olim ditatum fuerit, quantumque largis imperatorum donationibus abundaverit, vestra fraternitas non ignorat. Sed peccatis exigentibus, propter plurimas perturbationes, et regni necessitates admodum est imminutum. Ideoque vestro plurimum auxilio indiget, et ut possessiones eius manutenere iuvetis, et ab infestantium iniuriis defensetis, necessarium habet. Per presentia ergo | vobis scripta mandamus, quatinus parrochianos vestros qui eiusdem monasterii bona iniuste detinent, reddere districtius moneatis. Quod si facere noluerint, canonicam de ipsis iustitiam faciatis. Data Remis, IIII kl, aprilis.

Religiosus deinde abb. Folcnandus, fratrum per omnia consulens utilitati, ne quem ex huiusmodi concambio prebendae defectum contraherent, has eis donationes pro subplemento fecit, et scripto confirmauit.