Datierung: 1144 01 02
Celestinus episcopus servus servorum dei, dilectis filiis, Folmaro hirsaugiensi, et Adam in Ebera abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem. Veniens ad sedem apostolicam Baldemarus abb. laurishamensis abbatiae, ad quam se regulariter electum fuisse asserebat, et exinde absentem et sine iudicio spoliatum esse conquerebatur, restitutionem postulauit. Verum quoniam venerabilis fratris nostri Theodewini, sanctae Rufinae episcopi attestatione, et multorum discretorum virorum litteris cognovimus, quod Laurisamum ad discussionem causae suae et obiectis respondere, noluit interesse, et a regimine abbatiae Blidinstad, ad ipsam absque romanae aecclesiae auctoritate translatus fuerat; et illam ad quam illicite transierat ei abstulimus, et ab altera quam primum habuerat eum suspendimus. Caeterum, quoniam frater ille qui in regimine laurisamensis abbatiae substitutus est, de crimine simoniae apud nos est diffamatus, et nos tantum crimen indiscussum preterire non possumus nec | debemus, per presentia obis scripta mandamus, quatinus si personae apparuerint, quae de symonia ipsum canonice impetant congruo loco et tempore utraque parte ante vestram evocata presentiam, causam diligenter audiatis, et fine canonico terminetis. Alioquin idem frater quinta manu religiosarum personarum de tanto crimine se expurget. Quod autem a vobis exinde factum fuerit, de electione quoque et modo electionis, et utilitate personae, veritatem nobis significare minime differatis, ut tunc veritate plenius cognita, quod ad honorem dei faciendum fuerit, auctore domino faciamus. Data Lateranis IIIIo non. ian.
Defuncto interim Celestino, litterae hirsaugiensis abbatis ad Eugenium papam de expurgatione Folcnandi hoc modo sunt directae.