Datierung: 912 08 23
Ausstellungsort: Trebur/Heiligenberg bei Heidelberg
In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Cuonradus diuina ordinante prouidentia rex. Quicquid dei seruorum exhortatione, locis diuinis cultibus aptatis, deuota mente conferimus, in extremo examinis die centuplicatum a summo iudice nobis, representari absque | dubio confidimus. Idcirco omnibus sanctae dei aecclesiae nostrisque fidelibus presentibus et futuris notum esse uolumus, qualiter nostrae pro mercedis augmento, ac parentum in elemosina meorum atque pro quorundam fidelium nostrorum Thiedelachi episcopi, nec non et Erkangeri comitis, ac ceterorum Erlolfi et Folnandi rogatu, quasdam res proprietatis nostrae concedimus, ad sanctum locum Aberinesburg dictum, qui est constructus in honore sancti Michahelis archangeli omnipotentis, hoc est quicquid Folcmar proprietatis uisus fuit habere in marcha et in uilla Hanscuhesheim nuncupata VI hobas seruiles; et hoc totum Sigolfo nostro quoque monacho abbatis sui licentia ad dies uitae suae sibi in proprium habere, nostra concedo potestate, hoc est in pago Lobotungouue, in comitatu Liutfridi comitis. Et quicquid ad ipsum locum iure ac legitime pertinere uidetur, cum domibus, edificiis, mancipiis, uineis, campis, agris, pratis, pascuis, siluis, cultis, et incultis, aquis, aquarumue decursibus, uiis, et inuiis, accessibus, et adiacentiis, finibus, exitibus, ac regressibus. Hec igitur omnia iam dicto monacho ad prefatum locum, ac post ipsius de hac uita discessum, fratribus in monasterio Lauresham domino sanctoque Nazario famulantibus in proprietatem et dominationem perpetuam condonamus. Et iussimus eis fieri hoc nostrae auctoritatis preceptum, per quod uolumus, firmiterque precipimus, ut de his omnibus nunc et deinceps omni tempore liberam habeant potestatem faciendi quicquid eis placuerit, quatinus eos pro nobis misericordiam domini melius exorare delectet. Et ut hec nostrae concessionis auctoritas firmior habeatur, ac per futura tempora a fidelibus nostris melius credatur, et diligentius obseruetur, manu propria subter eam firmavimus, et anuli nostri impressione assignari iussimus. Signum Chuonradi serenissimi regis. Wodelfridus cancellarius, ad uicem Pilegrini archicapellani recognoui. Data Xa kl. septemb. in monte Abirinesburg. Anno dominicae incarnationis DCCCCoXIIo. Indictione XIIa. Anno Io regni Chuonradi gloriosissimi regis. Actum ad Triburiam palatio regio, feliciter. Amen.