Datierung: 1113 - 1116
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos quorundam fidelium nostrorum consilio, Burkardo uenerando abbati de Erphesfort locum Aldenmunster, vicinum laureshamensi monasterio, nostra imperiali manu regendum commisimus. Qui vero tum pro nostra petitione tum pro remedio animae suae prefatum locum benigne suscipiens, omni studio, omnique diligentia, dispersa colligere, et congregata conservare, prout potuit viriliter invigilavit. Huius etiam interventu atque petitione, duos mansus in Bebingen, a Palatino comite Godefrido, prenominato monasterio ac fratribus ibidem deo famulantibus, iniuste usurpatos, nostra imperiali auctoritate restitui precepimus, presertim, quia in hoc ceteris preeminemus, ut iustitiam faciamus omnibus iniuriam patientibus. Nunc itaque nostra regali censura omnino interdicimus, ut nullus abbas, vel aliqua alia persona, in his scilicet bonis, seu in ceteris eidem aecclesiae a fidelibus diuino instinctu modo collatis, vel postmodum in id ipsum conferendis ullo modo auferre, et ad suam utilitatem conferre, vel alicui militi in beneficium dare presumat. Si autem quod absit nostri precepti transgressores exstiterint, dei omnipotentis, sanctique Petri offensam incurrant, et auri optimi C libras ad cameram nostram persolvant. Huius rei testes sunt, Godefridus de Nurinberg, Cunradus Sporo, Sigefridus de Rochenburc, Cunradus, Wernherus, Heinricus, de Trivels. Et ut hec nostri banni auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, preceptum hoc inde conscriptum, manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione insigniri iussimus.