Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 127


Datierung: 1069 04 07

Adriani papae de libertate laureshamensis aecclesiae.

Adrianus episcopus, servus servorum dei, dilectissimo in domino filio Ǒdalrico, religioso abbati venerabilis laureshamensis aecclesiae, et per te in eodem venerabili monasterio, successoribusque tuis in perpetuum. Divinis preceptis, et apostolicis monitis incitamur, ut pro omnium aecclesiarum statu inpigro vigilemus affectu, piamque devotionem vel sancta loca construentium, vel eorum quieti et usui consulentium, benigno fauore prosequamur. Igitur quia excellentia spiritualis filii nostri, domni Heinrici, quarti regis, postulavit a nobis, quatinus monasterium Lauresham quod constructum esse certum est a piissimis imperatoribus Karolo magno, filioque eius Ludowico, eorundemque successoribus, ubi modo venerabilis abb. Ǒdalricus regulari institutione preesse videtur, privilegiis sanctae romanae et apostolicae sedis modis omnibus decoretur, scilicet ut nullius iuri et ditioni submittatur. Et ideo piis desideriis spiritualis filii nostri faventes, hac nostra apostolica auctoritate decernimus, id ipsum prefatum monasterium, amodo et usque in finem seculi sub patrocinio sanctae romanae et apostolicae matris aecclesiae, cum omnibus quae ad illud pertinent permanendum. Decernimus namque sub divini iudicii obtestatione, et beati Petri apostolorum principis, nostraeque humilitatis interdictione, ut nullus in aliquo gradu constitutus, vel in quolibet ordine et ministerio, audeat moleste causis eiusdem monasterii incumbere, aut de rebus et possessionibus quoquo modo auferre aut alienare, seu ipsos monachos inibi deo servientes inquietare presumat, nec quamlibet malitiam aut iacturae molestiam, ibidem inferre conetur, dum profecto illud ut sepe predictum est firma stabilitate sub patrocinio et iurisditione sanctae nostrae romanae matris aecclesiae, permanendum sancimus. Addimus insuper post obitum abbatis, ut nemo ibidem abbatem constituat, nisi quem consensus et communis uoluntas fratrum ibidem regulariter viventium ex ipsa congregatione elegerit, nullumque premium siue donum, pro consecratione illius abbatis, qui tunc temporis fuerit presul, accipere contendat. Et si eum gratis ordinare noluerit, vel a nostra romana matre ecclesia, vel a quolibet venerabili episcopo per nostram auctoritatem libere ordinetur. Promulgantes nempe, et hoc auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis, coram deo et terribili eius futuro examine, per huius nostri apostolici privilegii constitutionem sancimus, ut universa quae ab antecessoribus successoribusque nostris in rebus mobilibus et immobilibus concessa sunt, nec non et possessiones quae a regibus et principibus, seu quibuslibet Christi fidelibus, collata sunt, fuerintue inposterum, inconcussa stabilitate ad ius et dominium sancti Nazarii mris. perpetuis temporibus perseuerent. Nec licentia sit ut dictum est ex omnibus, eidem sancto monasterio pertinentibus, cuique magnae parvaeque personae, diripere quicquam et auferre, ut profecto ad dei laudem securum et tranquillum, iuste id quod subiectum iuri et patrocinio sanctae sedis apostolicae fore decrevimus, bene dotatum, et in melius dotandum permaneat. Si quis autem quod non optamus nefario ausu presumserit, hec quae a nobis ad honorificentiam domini dei, et salvatoris nostri, pro stabilitate ipsius monasterii, et quiete monachorum, statuta sunt, transgredi, sciat se anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus impiis aeterni incendii atrocissimo supplicio deputatum. At uero qui pio intuitu custos et obseruator eorum exstiterit, omnimodae benedictionis gratiam, omniumque suorum peccatorum absolutionem et indulgentiam, et celestis uitae beatitudinem, cum sanctis et aelectis dei, a misericordissimo domino deo nostro consequi mereatur, in secula seculorum. Amen. Bene valete. Data VIIa idus aprilis per manum ... diaconi et cancellarii sanctae sedis apostolicae. Anno pontificatus domni Adriani papae VIIIo. Indictione VIIIa.