Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 122

Privilegium Leonis papae de libertate laureshamensis aecclesiae.

Leo episcopus servus servorum dei, dilectissimo in domino filio Ǒgoni, religioso abbati venerabilis laureshamensis aecclesiae, et per te in eodem venerabili monasterio tuisque successoribus in perpetuum. Quoniam concedenda sunt quae rationabilibus desideriis pertinere noscuntur nostri apostolatus auctoritas ad roborandam piam deuotionem sancta loca construentium in prestandis priuilegiis debet minime abnegari. Igitur quia excellentia spiritualis filii nostri domni Heinrici piissimi imperatoris augusti postulavit a nobis, quatinus monasterium Lauresham, quod constructum esse certum est, a piissimis imperatoribus Karolo magno, filioque eius Luodowico, eorundemque successoribus, ubi modo venerabilis abbas Ǒgo regulari institutione preesse videtur, privilegiis sanctae romanae et apostolicae sedis modis omnibus decoretur, scilicet ut nullius iuri et ditioni submittatur. Et ideo piis desideriis spiritualis filii nostri fauentes, hac nostra apostolica auctoritate decernimus, id ipsum prefatum monasterium a modo et usque in finem seculi sub patrocinio sanctae romanae et apostolicae matris aecclesiae cum omnibus quae ad illud pertinent permanendum. Decernimus namque sub divini iudicii obtestatione, et beati Petri apostolorum principis, nostraeque humilitatis interdictione, ut nullus in aliquo gradu constitutus, vel in quolibet ordine et ministerio, audeat moleste causis eiusdem monasterii incumbere, aut de rebus et possessionibus quoquomodo auferre aut alienare, seu ipsos monachos inibi deo seruientes inquietare presumat, nec quamlibet malitiam et iacturae molestiam ibidem inferre conetur, dum profecto illud ut sepe predictum est firma stabilitate sub patrocinio et iurisditione sanctae nostrae romanae matris aecclesiae permanendum sancimus. Addimus insuper, post obitum abbatis ut nemo ibidem abbatem constituat, nisi quem consensus et communis voluntas fratrum ibidem regulariter viventium ex ipsa congregatione aelegerit, nullumque premium sive donum pro consecratione illius abbatis qui tunc temporis fuerit presul accipere contendat. Et si eum gratis ordinare noluerit, vel a nostra romana matre aecclesia, vel a quolibet uenerabili episcopo per nostram auctoritatem libere ordinetur. Promulgantes nempe, et hoc auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis, coram deo et terribili futuro eius examine, per huius nostri apostolici privilegii constitutionem sancimus, ut universa quae ab antecessoribus successoribusque nostris in rebus mobilibus et immobilibus concessa sunt, nec non et possessiones quae a regibus et principibus, seu quibuslibet Christi fidelibus collata sunt, fuerintue in posterum, inconcussa stabilitate ad ius et dominium sancti Nazarii mris. perpetuis temporibus perseuerent. Nec licentia sit ut dictum est, ex omnibus eidem sancto monasterio pertinentibus, cuique magnae parueque personae diripere quicquam et auferre, ut profecto ad dei laudem securum et tranquillum iuste id quod subiectum iuri et patrocinio sanctae sedis apostolicae fore decrevimus, bene dotatum, et in melius dotandum permaneat. Si quis autem quod non optamus, nefario ausu presumserit hec quae a nobis ad honorificentiam domini dei et saluatoris nostri pro stabilitate ipsius monasterii, et quiete monachorum statuta sunt transgredi, sciat se anathematis uinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus impiis aeterni incendii atrocissimo supplicio deputatum. At uero qui pio intuitu custos et obseruator eorum exstiterit, omnimodae benedictionis gratiam, omniumque peccatorum suorum absolutionem et indulgentiam, et celestis vitae beatitudinem, cum sanctis et aelectis, a misericordissimo domino deo nostro consequi mereatur in secula seculorum. Amen. Bene valete. DataXI kl. novembris, per manum Petri diaconi bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis. Anno domni Leonis noni papae primo. Indictione IIIa.