Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 97

De Gannita.

Locus exigit, ut debitum promissi nostri exsolventes, donationes in Gannita cum suis appendentiis describamus, et sicut a diversis dei fidelibus sub diversis regibus collata sunt servato rerum ordine et tempore disponamus. Hec igitur est conscriptio rerum quae traditae sunt sancto Nazario qui requiescit in monasterio quod dicitur Lauresham super fluvium Wisgoz, in Frisia, in Batuua, et in Hattuaria, et in aliis locis inferius subnotatis.