Datierung: 989 09 28
Ausstellungsort: Lauresham
Dominus ac redemptor noster, mortalitatis nostrae particeps fieri dignatus, summae salutis viam nobis ostendit dicens, Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis. Cuius sponsionis spem ego ancilla dei, nomine Geriniu, laeto corde suscipiens, res proprietatis meae pro dei timore pariter et amore trado ad sanctum eius mrem. Nazarium, qui requiescit corpore in pago rinense, in monasterio Lauresham dicto, super fluvium Wizgoz sito, in quo venerabilis Salemannus abb. cum devota monachorum caterva sub regula sancti Benedicti semper in dei servitute studere dinoscitur, hoc est quicquid in pago lobodinense, et in comitatu Megingaudi, in Sahssenheimero marcun possidere videor, duas scilicet partes basilicae, huobas dominicales IIIIor, seruiles VIIIIo, mansos V, nemus dimidium, molendinum unum, XLa iugera uinearum, XI iugera pratorum, cum omnibus quae ad ipsas hubas pertinent, domibus videlicet, ceterisque edificiis, terris, pratis, vineis, pascuis, campis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, exitibus et reditibus, cultis locis, et incultis, mobilibus rebus et inmobilibus, aut quicquid in eis nominari potest aut non potest, una cum mancipiis XXXa, cunctaque eorum posteritate diversi sexus et aetatis. Haec omnia prenominata in ius ac dominium sancti Nazarii, rectorumque ipsius monasterii perpetualiter possidenda dono, ac promptissima voluntate confirmo. Res autem prefatas michi in beneficium prestari, resque predicti monasterii cum piissimi abbatis, totiusque fratrum congregationis assensu in id placitum quamdiu in hac vita vixero concedi desiderans, meae uoluntati per omnia esse satisfactum, publice affirmo. Nam in memorato pago et in villa Liutershuson, basilica cum curte dominicali, huobae IIIIor dominicales, XVIIII serviles, mansi X, nemus unum, tria molendina, una cum mancipiis LXXXa, michi ad dies vitae meae beneficiantur, eo tamen pacto, ut singulis annis de his quae ipsa tradideram duos denarios in censum reddere debeam, et post obitum meum utraeque res integrae sine ullius personae contradictione ad predictum locum recipiantur. Actum in monasterio Lauresham, anno dominicae incarnationis DCCCCoLXXXoVIIIIo, die IIIIo klarum. octobrium, regnante tercio Ottone rege anno VIo ipso presente, et ad verba Willigisi archiepiscopi, et domni Ottonis, filiorumque eius Heinrici et Cunradi, nec non et Heremanni palatini comitis, eandem traditionem comprobante, coram testibus subnotatis. Signum Salemanni abbatis qui hanc cartulam scribi precepit. Signum domnae Geriniu, quae fieri rogavit. Ego Hetti pr. et monachus, uidi et subscripsi, et alii multi. Ego Egizo indignus subdiaconus et monachus iussu uenerandi abbatis Salemanni, hanc precariam scripsi, diemque et tempus ut supra notavi.
Item preceptum eiusdem Ottonis III de mercato in Steine.

