Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 73 (Reg. 3594)


Datierung: 999 10

Privilegium Siluestri papae de libertate laureshamensis cenobii.

Silvester episcopus servus servorum dei. Universis sanctae dei ecclesiae filiis. Notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris, abbatiam quae vocatur Lauresham dominio regum siue paparum solummodo subiectam antiquitus fuisse. Post vero tam imminutione rerum, quam peccatis increscentibus a priori statu degenerasse. Nunc autem a dilecto filio nostro Ottone, cesare augusto moniti, per interventum Willigisi magontini archiepiscopi, ac Franconis wormaciensis episcopi, suorumque fidelium, atque omnium eiusdem provinciae episcoporum, simulque Berneharii verdensis episcopi, predictam abbatiam ad priorem statum nostra auctoritate redire iubemus, atque frui libertate quam antea habuisse manifestum est, hoc est ut regum atque paparum tantum dominio subdatur, alienae vero potestatis penitus fiat extorris. Cuius loci abbas siue monachi quamdiu religiose atque beatae vixerint, cum quiete et pace et absque contradictione cuiuslibet persona maneant. Si vero religionem reliquerint, ac negotiis illicitis secularibusque operam dederint, a papa romano monendos decernimus et corrigendos. A quo moniti si non aemendantur, regiae potestati deputamus. Hoc ergo nostrae constitutionis privilegium ratum et inviolabile esse per omnia tempora volumus. Quod si quis irritum facere presumserit, inprimis iram dei incurrat, sitque anathema maranatha. Scriptum per manus Petri notarii ac scrinarii sanctae romanae aecclesiae, in mense octobri. Indictione XIIa. Bene valete.

Addidit quoque idem imperator prefato monasterio mercatum et theloneum in Wezenloch, hoc modo.