Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 69

Anno domini DCCCC0XL0IIII0 post Ebergisum Otto serenissimus rex germanum suum Bruononem coloniensis sedis archiepiscopum, et omnium virtutum floribus adornatum, eidem monasterio prefecit. Hic inter cetera pietatis opera quae non solum in aecclesia sibi commissa, sed etiam per totum fratris regnum fideliter et feliciter gessit, apud sedis suae metropolim tria monasteria construxit, unum apud sanctum Pantaleonem ubi conditus requiescit, aliud ad sanctum Andream apostolum, tercium ad sanctum Martinum. Laureshamensi quoque monasterio inter plurima liberalitatis suae dona, thuribulum argenteum magnum et duos nolarum circulos argenteos contulit, et XXXa hubas in Bruomat a fratre suo Ottone sancto Nazario dari expetiuit. Prefuit eidem cenobio annis IIIIor.