Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 67 (Reg. 3570)


Datierung: 948 02 28
Ausstellungsort: Neustadt a. S.

Commutatio Ottonis I. cum Liuthero clerico in Hemmingesbach.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina auxiliante clementia rex. Noverint omnes fideles nostri, presentes scilicet et futuri, qualiter nos cuidam clerico, Liuthere vocato, ac nostro fideli quasdam res proprietatis, ad aecclesiam sancti Nazarii quae est in loco Lauresham nuncupato constructa pertinentes, ubi venerabilis episcopus atque abbas Euergisus nomine, preesse dinoscitur, in legitimum concambium hoc nostrae auctoritatis precepto, usque ad finem suae vitae firmiter concessimus, id est quicquid in villa Hemmingesbach nominata in pago Rinecgouue, in comitatu Udonis comitis habere videbamur, cum omnibus appenditiis et adiacentiis suis, iuste legitimeque illuc pertinentibus. Econtra vero recepimus ab eodem Liuthario, quicquid in villa Widerestat habuit, atque possedit, et in Hirezbach, et in illa marcha quo est in pago Lobotengouue, in comitatu Cuonradi comitis, in villa Suuabeheim, et Eppilenheim, et in Graninesheim, cum omnibus appenditiis illuc legaliter ad prescripta loca pertinentibus. Iussimus quoque inde hoc presens preceptum conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus, ut memoratus Liuthere, de his omnibus nostro dono sibi in legitimum concambium concessis, securiter perfruatur, quamdiu vivat, manu propria nostra firmatum, anuloque nostro sigillatum. Signum domni Ottonis M. invictissimi regis. Bruon cancellarius ad vicem archicapellani Friderici recognoui. Data IIIa kl. mr. Anno incarnationis domini DCCCC0XL0VIII0. Indict. VIa. Regnante pio rege Ottone anno XIII0. Actum Salcae.

Iste quoque Liutherus postea quedam predia sua predicto concambio superadidit, et tali testamento confirmavit.