Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 35 (Reg. 3470)


Datierung: 866 10 05
Ausstellungsort: Lauresham publice

Prestaria eiusdem Ansfridi comitis.

Diligendo in Christo filio sanctae dei aecclesiae Ansfrido venerando comiti palatii, Thiotrochus gratia dei humilis abbas. Honorabilis tua fuit petitio, et fratrum nostrorum decrevit benivolentia ut res proprietatis tuae in Geizefurt, pro elemosina tua et domnorum regum Lotharii et Ludouuici a te sancto Nazario traditas, simulque res nostras ad Gannita pertinentes, rem quoque proprietatis tuae in uilla Sodoia similiter traditam, cum rebus sancti N. in villa Baldanis, quae in utroque testamento tuo plenius continentur inscripta, tibi et filio tuo Hildiuuardo ad dies uitae uestrae beneficiaremus. Quod quia rationabile fuit perfecimus et hanc prestariam vobis conscribi iussimus, ut quamdiu vixeritis utrasque res absque omni inquietudine teneatis et excolatis, et nichil exinde minuere aut deteriorare, sed potius augmentare et meliorare in omnibus studeatis, et singulis annis ob recordationem in festo sancti Martini de primo beneficio XL coria bouina, de secundo IIIes solidos soluere non neglegatis. Post obitum vero vestrum utreque res melioratae et auctae ad sanctum Nazarium revertantur. Data prestaria die et tempore quo supra.