Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 29

Iste Engilhelmus et Moda uxor eius, cum essent et genere spectabiles, et in terrenis facultatibus valde locupletes, omnia quae habuerunt excepta una ancilla sancto Nazario deuotissimae tradiderunt, quorum tamen donationem nondum reperimus, atque tam ipsi quam prefatus comes Werinherus in ecclesia quae dicitur Uaria sepulti sunt. Tantis igitur et tam magnificis regum donationibus, atque fidelium dei multimodis oblationibus cum iam laureshamense monasterium quam maxime dilataretur, et per omnes fere teutonici regni prouincias copiosis sparsim abundaret possessionibus, Samvel episcopus et abb. a regia impetrauit auctoritate, quatinus sibi suisque successoribus liceret pro oportunitate monasterii, legitimam prediorum commutationem quamcumque facere, et possessiones passim dispersas quoquo modo colligere. Exinde talem accepit auctoritatem.