Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 26 (Reg. 3285)


Datierung: 836 05 26
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Ludouuici II. Wernhero in Bibiloz, Watenheim, Zullestein.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Ludouuicus divina favente gratia rex. Regiae dignitati moris est, fideliter sibi famulantes donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare ac sublimare. Proinde nos parentum nostrorum regum uidelicet Francorum morem sequentes libuit celsitudini nostrae fidelem quendam nostrum nomine Werinharium de quibusdam rebus proprietatis nostrae honorare ac sublimare. Nec immerito; quippe, cum et ipse apud excellentiam nostram hoc digne adipisci mereatur, qui totis nisibus usquequaque nostro servitio, nostrisque iussionibus fideliter obtemperare studet. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum magnitudo, quia nos concessimus eidem W. ad proprium quasdam res proprietatis nostrae, quae sunt in pago renense, in villis quae dicuntur Bibifloz, et Wadtinheim, atque Zullestein, mansum uidelicet dominicatum, cum aecclesia ibidem constructa, cum mancipiis in eisdem rebus commanentibus, utriusque sexus, et cum reliquis domibus, aedificiis, vineis, terris, silvis, pratis, pascuis aquis, aquarumue decursibus, adiacentiis, perviis, exitibus et regressibus, quesitum et ad inquirendum, quantumcumque ad easdem res pertinere uidetur, et nostri iuris atque possessionis in re proprietatis est, totum et ad integrum predicto fideli nostro W. ad proprium concessimus, et de nostro iure in ius et dominationem eius liberalitatis nostrae munere contulimus, ita videlicet ut quicquid exinde ab hodierno die et tempore iure proprietario facere vel iudicare voluerit, per hanc nostrae auctoritatis largitionem, libero in dei nomine perfruatur arbitrio faciendi quicquid elegerit. Et ut hec auctoritas largitionis nostrae per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum domni Hludouuici M. gloriosissimi regis. Adaleoldus diaconus ad uicem Grimaldi recognoui. Data VII kl. iunias, anno Christo propitio tercio regni domni Luodouuici regis in orientali Francia. Indictione XIIII. Actum Theodonis uilla, in dei nomine, feliciter. Amen. Porro donatio eiusdem Werinheri comitis de eisdem rebus laureshamensi monasterio facta, hunc modum continet.