Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 21 (Reg. 3151)


Datierung: 819 09 12
Ausstellungsort: Lauresham

Quoniam sunt quidam qui fastu seculari turgentes, et semetipsos amantes, a Christi fidelibus sacris ecclesiis seu monasteriis contradita invadunt, aut ut sibi hereditario iure retineant, aut mundiali baltheo in beneficio dividant, ego Einhardus, ne in his quae de regia manu Ludouuici imperatoris in loco Michlenstat contraxi manus iniquorum prevaleat, advertat obsecro fidelium tam sequentium quam presentium memoria, qualiter in unum sint collecta, quibusue expressa vocabulis. Postquam eum locum prenominatum Laureshamensium dominationi subiugare disposui, adscitis quibus notum fuerat, terminum et vocabula locorum diligenter inuestigaui, et recenti memoria notarium meum Lutherum exprimere literis iussi, ea videlicet circumspectione, quia multorum monasteriorum eis predia coniunguntur, et diversorum dominorum beneficia circumquaque terminantur. Hec igitur terminorum loca, et locorum vocabula designantur hoc modo: dum a monte Mamenhart incipiunt, et totum eundem montem usque ad plateam comprehendant. A platea, usque ad duplicem quercum. Inde inter Vlenbuoch ei Rumpheshusen, ad quercum. De quercu in fluvium Bramaha. Per huius descensum in Wllinebach. Per huius ascensum usque ad lapideum rivulum. Inde ad Wllineburch, per unam portam intro, per alteram foras. Inde in ripam Euterun. Per huius descensum ad Langenuirst, ubi Langenuirst scinditur. Super Langenuirst ad Breittensol. Inde per Eichendal in flumen Vrtella. Per huius ascensum in Vinsterbuch. Inde ad Phaphenstein Einhardi. A Phaphensteine, supra Richgeres sneiten. Inde ad verticem Clophendales ad Clophenberk. Inde in Cuningesbrunnen. Per huius descensum in Mimelingen. Per huius ascensum ad Manegoldescellam. Ab hac in fluvium Mosaha. Per huius ascensum in Geroldesbrunnen. Inde ad Ellenbogen, in fluvium Brembach. Per eius descensum in Mimelingen. Ex qua ad quercum in Grascapht et Munitat. Inde iterum ad montem Mamenhart.