Exordia finesque singularum donationum, formas quoque precariarum omnes transcribere, mancipiorum nichilominus et testium nomina seriatim ponere, et longum est et non necessarium; maxime, cum exceptis personarum locorumque vocabulis ac temporum designationibus, aut eundem aut non multum disparem modum habeant et continentiam. Sufficiat igitur, si salva rerum veritate, quando, ubi, qualiter, quid, a quibusque collatum sit nichil pretermittamus. Nunc ad privilegia Luodowici pii imperatoris transscribenda accedamus. Anno dominicae incarnationis DCCC0V0 post excessum Richbodonis, successit Adalungus, vir potens in opere et sermone, et iuxta cor domini electus. Qui suscepto huius loci | regimine, nobiliter cuncta extrinsecus, nobilius quoque templum intrinsecus vario venustavit decore. Quippe altare dominicum ut nunc est quatuor ex partibus tabulis argenteis inclusit, nec minus altare ad crucem, atque sancti Iohannis Baptiste, sanctae quoque Mariae virginis, preterea altare sancti Petri in aecclesia triplici, mirifice perornavit, auream quoque crucem et opere et materia aliis preciosiorem fabrefieri iussit. Multis denique virtutibus florens, decursis in huius loci regimine annis XXXIII, sapientiae ac pietatis merito vitam consummavit honestam. Iste pater, regnante iam tunc Luodowico pio, Karoli magni, ac beati, divi, imperatoris, ac semper augusti filio, ac veluti post bellicosum patrem David Salemone pacifico, imperialem expetivit magnificentiam, quatinus de libertate et immunitate laureshamensis monasterii et abbatis electione paternam roboraret auctoritatem, tali privilegio.